Epistola B. Pauli ad Romanos*

Caput 9: Versus 6

Non autem quod exciderit.Consolatur dolorem suum Apostolus. Quis enim plangat eum qui olim mortuus habebatur; hos olim Deus salvandos non decrevit praescius, non personarum acceptor. Nullum enim damnat antequam peccet, nullum coronat antequam vincat; sed praescientia definitum habet, qualis unicuique futura sit voluntas, ex qua damnetur vel coronetur. Quia dolebat de Judaeis, consolatur se, inveniens scriptum: non omnes esse salvandos, sed tantum similes Isaac. In his ostendit quod sola gratia Dei faciet filios Dei.Non autem quod exciderit verbum Dei.Ex hoc quod dixit quod promissio aeternae haereditatis facta est Judaeis, qui ipsi ex magna parte non crediderunt, videbatur verbum Dei non esse impletum. Ad quod respondet: Etsi in quibusdam non est impletum, in aliis tamen, scilicet in gentibus credentibus impletum est, qui modo veri sunt filii Abrahae.Non autem exciderit.Quasi dicat: Etsi ita laboravit; etsi non omnes credunt, non tamen excidit verbum Dei; vel, non dico quod exciderit. Verbum Dei excidere, est promissa non impleri.
(* Traductions européennes)